- TITANES
- TITANESfilii feruntur Titani fratris Saturni, de quo supra. Aliis videntur sici dicti ἀπὸ τῆς τίσεως, id est, ab ultione; aliquibus ἀπο τȏυ τιταίνειν, quod est trahere, vel extendere. Diodorus omnes communi nomine a Titea matre vult appellatos, quae quidem fabulosa omnia. Eustath. in Homer. et alii intelligunt per eos spiritus et ventos, qui ex caelo, id est, aere, ad terram demissi occultantur in eâ, atque ita terrae motus generant, qui saepe multos homines opprimunt et conficiunt. Atque eo etiam (si Physice fabulam enodes) referri poslunt et verba Hesiodi in Theog. v. 207. 209. ubi simul etymon proditum ab eo, quod supta expressimus: Sic enim ait.Τοὺς δὲ πατὴρ Τιτην̑ας ἐπίκλησιν καλέεςκενΦάςκε δὲ τιταίνοντας, ἀταςθαλίῃ μέλα ῥέξαιΕ῎ργον, τοῖο δ᾿ ἔπειτα τίσιν μετόπιςθεν ἔσεςθαι.Suidas: κατακθονίους δαίμονας exponit. Sane Homerus Hymnô 2. in Apollinem, v. 335.Τιτην̑ές τε θεοὶ, τοὶ ὑπὸ χθονὶ ναιετάοντεςΤάρταρον ἀμφὶ μέγαν, τῶ ἐξ ἄνδρες τε θεοί τε.Hos fama est omnium primos metendi artem a Cerere fuisse doctos. Apollon. l. 4.Δηὼ γὰρ κείνη ἐνὶ δὴ ποτε νάςςατο γαίῃ,Τιτην̑ας δ᾿ ἔδαε ςαχυν` ὄμπνιον ἀμήσαςθαι.Ex horum sanguine cum Diis bellum gerentium, qui in terram defluxit, varia serpentum genera exorta esse scribit Nicander in Theriacis hôc pactô:Α᾿λλ᾿ ἥτοι κακόεργα φαλάγγια, συν` καὶ ἀνύγρουςΕ῾ρπηςὰς, ἔχιάς τε καὶ ἄχθεα μύρια γαίνηςΤιτην´ων ἐνέπουσιν ἀφ᾿ ἁίματος.Quin et Orpheus hymnô in Titanes:Τιτην̑ες Γαίης τε καὶ Οὐρανοῦ ἀγλαὰ τέκναΗ῾μετέρων πρόγονοι πατέρων, γαίης ὑπένερθενΟ῎κοις Ταρταρέοισι μυχῷ χθονὸς ἐνναίοντεςΑ᾿ρχαὶ καὶ πηγαὶ πάντων θνητῶν πολυμόχθων,Εἰναλίων πηνῶν τε, καὶ οἱ χθόνα ναιετάουσινΕ᾿ξ ὐμέων γὰρ πᾶϚα πέλει γενεὰ κατὰ κόσμον.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.